- LEONTIUS
- I.LEONTIUSAntiochenae Eccl. Praesul, ut persecutionem vitaret, idolis fecit. Cum Presbyter esset, dignitate privatus est, quia cum muliere Eustolia nomine degens, et turpem suspicionem celare volens, genitalia sibimet noscitur abscidisse, ac deinceps quidem siducialiter cum ea muliere vivebat. Postea vero Imp. Constantii studio, in Antiochena Eccl. deposito Steph. A. C. 347. ordinatus est Ep. Qui cum esset Arrianus occultus, videns divisos sacerdotes, et populum, ac alios dicentes, Gloria Patri et Filio, etc. et alios Gloria patri per filium, etc. ipse sub silentio dicebat orationem, et nihil aliud audiebant adstantes, nisi cum diceret In saecula saeculorum. Sed quia etiam contra milites veritatis acuebatur, non nisi haereticos provehebat, celabatque pestem, modo timore populi, modo formidine Imp. qui Filium Dei dissimilem patri dici prohibuerat. Obiit A. C. 356. Athanas. Apol. de fuga, Socr. l. 2. Niceph. l. 8. Theod. l. 2. et 5.II.LEONTIUSEp. Foroiuliensis, Accepti successor, an Quilianis Huic Cassianus opus suum dedicavit. Martyr habetur, forte sub Vandalis passus, A. C. 445. Morer. Dict. Hist. Item, Ep. Arelatensis, sub fin. Sec. 5. Item, CPolitanus Continuator Theophanis. Scripsit vitas Leonis Armenii, Michaelis Balbi, Theophili Michaelis filii et Leonis Sapientis. Item Ep. Arabissenus, in Armenia, Auctor duarum Orationum, de Creatione, et Lazaro resuscitato. Phot. Cod. 272.III.LEONTIUSPatricus Orientis, Regem se fecit, contra Zenonem Imp. A. C. 482. nixus Verinae, quae ux. Leonis sen. favore: paulo post cum illo seditionis complice, capite multatus A. C. 488. Nicephor. l. 16. Euagr. l. 3. Iornandes, etc. Viri Illustres.IV.LEONTIUSScholasticus, i. e. Advocatus, vel, Presbyter CP. Scripsit de Sectis Haereticorum, deque Conc. Chalcedonensi, c. 10. quae Actiones vocat. Sub fin. Sec. 6. Tribuuntur ei quoque libri tres, contra Eutychianos et Nestorianos, duo contra Apollinaristas, etc. Quae omnia a Turriano latine reddita sunt. Vide Voss. de Hist. Gr. l. 4. c. 28. etc. Non confundendus, cum Leontio, de quo Basil. in vita Sabae, c. 95. et Quiriaci. Hic enim Origenista, et sectator Theodori Mopsvesteni fuit. Nec cum Ep. Cyrpi, qui vixit A. C. 620. Auctor porro fuit libri, de duplici Natilra, in Christo, c. haeresin Monophysitarum: et Disput. contra Philosophum Arianum. In Biblioth. Imp. Viennae. Vide Morer. Dict. Hist.V.LEONTIUSTripolis Lydiae Ep. ex Moesia ortus, de quo vide Suid.VI.LEONTIUSex Patricio, Rom. Imp. A. U. C. 1448. Iustiniano Rhinotmero; sub quo contra Barbaros fortissime pugnavit, in vinculis detento, ab A. C. 692. usque ad A. C. 695. thronum possedit. A. C. 698. ab Absimaro naribus auribusque truncatus, atque in Monasterium detrusus: Restituto vero Iustmiano Imp. capite plexus, A. C. 705. Theophan. et Cedren. in Gr. Ann.Item Cos. cum Sallustio, A. 1096. U. C.VII.LEONTIUSnobilis statuarius, qui Olimpiae fecit stadiodromum astylon, aliaque opera, quae commemorantur a Plin. l. 34. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.